Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 299

Prisos Söhne begeben sich ihrer Ansprüche auf die von diesem gegründete Basilika zu Hinter(Vorder)auerbach.
Datierung: 811 vor 09 27
Ausstellungsort: Freising

DE BASILICA AD HURPACH.

Notitia de ecclesia in loco qui dicitur Urpach quam condidit Priso. Iam postea invitavit Arbionem episcopum eandem basilicam dedicare. Ita et fecit et ipse Priso iam dictam basilicam tradidit in manus Arbionis episcopi. Defuncto autem ipso Priso coeperunt filii eius contendere cum Attone episcopo. Dixerunt quod eadem basilica non fuisset tradita domui sanctae Mariae. Pervenit haec contentio in publico conventu episcoporum seu abbatum comitum in loco Frigisinga in quo erant Arn archiepiscopus, Atto episcopus, Adaluuinus episcopus, Hato episcopus, Einrichus episcopus seu omnes abbates et comites presbiteri sine numero. In praesentia cunctorum interrogavit Arn episcopus unum de contendentibus contra Attonem episcopum cui nomen Helicho, si eadem basilica tradita fuisset ánnon. Ipse Helicho cum wadio respondit, quod non fuisset tradita. Accepto wadio Arn respondit, quod suis oculis vidisset, quia Priso qui ipsam ecclesiam aedificavit tradidit in manus Arbionis episcopi. Similiter et Cundheri abbas dixit, quod propriis oculis vidisset, quod ita verum fuisset. Et ita legitime coram cunctis convicti ipse Helicho et Ato confitebantur quod ita verum fuisset sicut Arn dixisset et Cundheri et reddebant ipsam basilicam in manus Arnonis episcopi et Johannis archipresbiteri. Actum est haec in praesentia supradictorum episcoporum et abbatum. Laici autem: Ellanperht iudex. Sigiperht centenarius. Alpolt. Hisolf. Uuillihelm. Rihheri. Cozolt. Erchanpald. Eparhart. Kiso. Leidrat. Kaganhart. Presbiteri autem: Milo. Adalolt. Otlant. Sigolf. Jacob. Salomon clericus.