Der Laie Einhart schenkt ein Drittel seines Besitzes zu Schön- oder Mariabrunn.
Datierung: 811 03 27
Notitia qualiter Einhart laicus tradidit propriam hereditatem suam in loco qui dicitur ad Prunnom. Tertiam partem ex omnibus quicquid ibidem habere videbatur tam in mancipiis quam etiam territoriis seu quicquid tertiae partis ibi esse dinoscitur tradidit domui sanctae Mariae et sancti Corbiniani confessoria Christi ad Frigisingas in manus domni Attonis episcopi. Haec autem sunt testes Inprimis Memmo. Crimuni. Hísso. Hunolt diaconus. Actum est haec die consule quod facit VI. kal. apr anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XI. indictione IIII. Ego Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi