Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 296

Der Kleriker Deodolt empfängt Lehen zu Eckhofen und schenkt mit seiner Mutter Irminrat seinen Besitz ebenda.
Datierung: 809 09 09

TRADITIO DEODOLTI AD EKKIPERHTESHOUA.

Notum sit cunctis in domo sanctae Mariae conversantibus qualiter ego Atto episcopus in beneficium concessi Deodolto clerico rem propriam in loco Ekkiperhteshoua quam Chuniperht et Adalcoz tradiderunt domui sanctae Mariae. Ipse quoque iam dictus Deodolt econtra tradidit ad domum sanctae Mariae propriam hereditatem suam in eodem supradicto vico territorium cum aedificiis mancipias duas quorum nomina Alprih, Oata iurnales XXXVI de pratas quasi carradas XL vel quicquid in eodem vico se ipsum et matrem suam Irminrat nomine de propria hereditate habere videbantur totum ex integre manu commune tradiderunt ad altare sanctae Mariae in manus Attonis episcopi. Haec autem sunt testes Kaganhart. Adalhart. Spulit. Nothart. Áso. Emicho. Oadalhart. Hrodlant. Eparpert. Somperht clericus. Actum est haec in V. id. septemb anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIllI, indictione III. Ego Tagabertus indignus diaconus scripsi iussione Attonis episcopi