Der Kleriker Engilperht schenkt seinen Besitz zu Furt und Maierklopfen.
Datierung: 809 05 01
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Ego itaque Engilperht clericus tradidi ad domum sanctae Mariae propriam hereditatem meam in duobus locis, hoc est ad Moresfurt et ad Mataclapfin quicquid in his duobus locis habui totum ex integro firmiter et indubitanter condonavi atque tradidi ad iam dictum domum sanctae Mariae ad Frigisingas excepto tres mancipias quos iam antea tradidi Houadiu; aliud enim quicquid habui nihil praetermisi, sed firmiter tradidi pro redemptione animae meae ea enim ratione, ut mihi eadem res haberi liceat ad custodiendum vel etiam ad meliorandum usque ad finem vitae meae post obitum vero meum conplacitavi cum Attone episcopo sive cum familia sanctae Mariae in publico synodo, ut Sliu presbiter nepus meus eandem rem quam tradidi in beneficium de domo sanctae Mariae habeat ea ratione, si ipse Sliu presbiter perseverasset in servitio sanctae Mariae seu ipsius episcopi qui hanc sedem habeat; si aliter fecerit, nihil exinde habeat, sed stabiliter permaneat ubi ego Engilperht eandem rem tradidi et cum veracis testibus confirmavi quorum nomina sunt Kaganhart. Einhart. Reginhelm. Nothart. Oadalrih. Alius Kaganhart. Adalker. Adalperht. Adalunc. Sindperht. Plidker. Arnolt. Actum est haec in puplico synodo ad Frigisinga in presentia domni Attoni episcopi et Meginhart et Reginperht et Uuarmunt abbates et Cundheri abbas. Presbiteri vero sine numero. Laici autem: Liutpald comes. Ellanperht iudex. Pietto iudex, sub die consule quod facit kal. mai anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIllI. indictione. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus scripsi iussione Attonis episcopi