Irminperht übergibt Unfreie und Grundbesitz zu Gauting.
Datierung: 809
In nomine dei summi Incipit brebiarius, quomodo tradidit Irminperht ad ecclesiam sancti Michahelis quae est constructa In vico quae nuncupatur Cotingas inprimis pro patre suo Iskero et pro se et pro fratrem suum Hunker mancipias nominamus Helidni, Fritila, Erchanfrit, Aotuni, Lipuni, Adolhart, Bernhilt et de terra quantum pertinebat ad Hungero; ipsam terram tradidit cum pratis et silvis omnem umectam seu frutectam partis eius cum omnibus ad haec pertinentibus firmiter sine ulla contradictione ad supradicto domo sine ulla commutatione tradidit. Et placitamus quod isti duo Adolhart et Bernhilt ad molendinum aliquid non operassent, sed alium servitium pleniter fecissent. Et ego Irminperht volo mundiburdus eorum esse et ortare eos ad servitium sancti Michahelis et domno nostro episcopo