Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 294

Der Priester Oadalgrim und Diakon Hroadant übergeben ihren Besitz zu Hörgenbach.
Datierung: 809 05 16

OADALCRIM PRESBITER ET HROADANT DIACONUS.

De traditione quam fecit Oadalgrim presbiter et Hroadant diaconus ad domum sanctae Mariae semper virginis quicquid de propria hereditate vel adquisitione habuerunt in loco qui dicitur Horaginpach ea autem ratione, ut liceat illos hoc ipsud habere usque dum vivunt post obitum vero illorum totum ex integro sine ulla contradictione ad domum sanctae Mariae permaneat Actum est haec in praesentia domni Attonis episcopi seu familiae sanctae Mariae quorum nomina sunt: Inprimis Heriperht archipresbiter. Meginolt presbiter. Marchuni presbiter. Pazzuni diaconus. Hitto diaconus. Altman diaconus. Rupo diaconus. Hunolt diaconus. Tantummodo duas mancipias pretermiserunt quorum nomina Enisa, Pliddrud. Haec sunt testes per aures tracti Alholf clericus. Deodolt clericus. Sigiuuin laicus. Heriperht. Hisker. Actum est in XVIII. kal. iun anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIllI. indictione ... Ego quidem Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi