Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 287

Der Kleriker Haguno schenkt Besitz zu Hohenthann.
Datierung: 809 02 10

TRADITIO HAGUNONI CLERICI DE TANNE.

De traditione quam fecit Haguno clericus in loco qui dicitur ad Tanne. Ipse quoque Haguno eo modo hanc traditionem fecit, ut in beneficium eandem rem de domo sanctae Mariae habuisset usque ad finem vitae suae post obitum vero illius cum omni integritate ad domum sanctae Mariae ad Frigisingun sine ulla contradictione permaneat Haec autem sunt testes Rumolt. Emicho. Fridurat. Coteperht. Uuiclant. Reginhart. Liutto. Erchanpald. Engilrih. Somperht. Actum est haec in IIII. id. febr. anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIllI, indictione ... Ego quidem Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi