Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 286

Geschichte und Besitz der Kirche zu Fürholzen.
Datierung: 808-811

AD FURIHULZE ECCLESIA.

De ecclesia quae sita est in loco Furihulze; a quibus primo constructa est hi fuerunt pár partem habentes in ipso loco Furihulze quorum nomina Alpheri, Pollo, Oato. Ipsique dodaverunt ipsam ecclesiam proprio hereditate illorum et tunc cum consilio episcopi primo posuerunt presbiterum cui nomen Lipolf; post ilium Cozuni, tertius Heito, quartus Deotrih, quintus Alpuni, sextus Perhthram, septimus Seliperht. Ipsique presbiteri ab eo tempore usque nunc servierunt domui sanctae Mariae. Post iam dictos primos homines qui construxerunt ipsam ecclesiam fuerunt alii qui propriam hereditatem illorum tradiderunt ad eadem ecclesiam quorum nomina haec sunt: Emilo. Altmar. Uuelisunc. Erchanpald. Egino et Reginolt.