Sicco und Richolf begeben sich ihrer Ansprüche auf die Kirche zu Buch.
Datierung: 809 02
Ausstellungsort: Hinter(Vorder)holzhausen
Notitia qualiter Sicco et Richolf contendebant cum Attonem episcopum pro ecclesia in loco qui dicitur ad Poche et legitime convicti atque superati pro eadem ecclesiam in praesentia Attoni episcopi et Heriperhti comitis et Cundharii abbatis et Maginharti abbatis et Reginhardi sculdhaisi et Imminoni sculdhaisi seu etiam alii multi: Kaganhart, Regino, Reginfrid, Hitto, Sindperht, Uualdman, Amo, Erchanolt, Isanger, Heio, Heipo. Actum est haec in publico placito in loco Holzhusun, coram multis ibidem congregatis. Ipsi quoque supradicti de eadem ré testes sunt, quod Sicco et Richolf eadem ecclesiam tradiderunt in manus Attonis episcopi et wadium dederunt, ut nihil exinde amplius quererent