Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 277

Isangrim übergibt vorher bestrittenes Land zu Enghausen.
Datierung: 808 06 10
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO ISANGRIM.

Notitia qualiter quendam homo Isangrim nomine quesivit territorium in loco qui dicitur Eginoni ecclesia, quia eandem territorium pertinebat ad domum sanctae Mariae ubi Atto episcopus tunc tempore praeesse videbatur. Tunc Atto episcopus et defensores illius dimiserunt ipsam contentionem inter manus supradicti Isancrimi seu parentorum ipsius, ut ipsi secundum legem exinde fecissent. Ita et fecerunt et venerunt ad Frigisinga et cum legitimis sacramentalibus iuraverunt, ut ipsa rés magis in hereditatem supradicti Isancrimi stare debuisset quam ad domum sanctae Mariae seu potestate Attoni episcopi, et definitum est inter eos. Tunc quoque ipse Isangrim conpunctus de divina misericordia tradidit eadem territorium quam cum contentione adquisitum habuit pro remedium animae suae seu parentorum ipsius ad domum sanctae Mariae seu sancti Corbiniani confessoris Christi. Statuit enim, ut firmiter ac stabiliter in perpetuum ibidem permansisset ita, ut nulla contentio amplius exinde orta fuisset inter eos Haec autem sunt testes Inprimis Kaganhart. Selprih. Haholf. Ampho. Nothart. Hericco. Actum est haec in IIII. id. iun anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIII. indictione prima. Ego Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attoni episcopi