Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 278

a) Altigund schenkt ihren Besitz zu Albaching. b) Erhält von Bischof Arbeo ein Lehen ebenda.
Datierung: 808 06 27
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ALTIGUNDA DE ALPICHA.

a) Dum in dei nomine ego Altigund cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere delictorum meorum, propterea enim annuente divina misericordia tradidi ad domum sanctae Mariae semper virginis hereditatem quam mihi vir meus Uuolfolt comes ad meam iustitiam concessit in loco Alpicha. Constat enim multis quia ego eandem rem eo tenore a viro meo traditam accepi, si ego eum supervixissem, ut ipsam rem ad iam dictum domum sanctae Mariae Frigisinga situm post obitum meum pro remedium animarum nostrarum tradidissem. Ita enim et ego nunc fieri decrevi, ut meum post obitum sicut inter nos condictum vel firmatum fuerat sine dilatione perfecissem. Ne me inprovisa mors subito ante subriperet et inparatam inveniret, propterea enim cum consensu vel commune manu advocatis mei nomine Hascoz hanc traditionem feci ad domum sanctae Mariae in manus venerabilis viri Attonis episcopi consolatoris et adiutoris mei in domino. Hoc enim erat quod tradidi ad domum sanctae Mariae in iam dicto loco Alpicha curtem cum domo et omnia utensilia domus mancipias octo territorium cum silvis pratis aquis aquarumque decursibus ruris cultis vel incultis, omnia enim trado et firmiter dono et pro remedium animarum nostrarum ita, ut post meum obitum stabiliter in perpetuum permaneat

b) Hoc enim peractum et cum veraces testibus confirmatum audiens hoc ego Atto episcopus et considerans devotam voluntatem eius, conpatiens enim paupertate viduitatis illius adiunxi ei in eodem loco in beneficium etiam territorium quod Cotahelm presbiter ad domum sanctae Mariae iam olim traditum habuit, ut a nobis non orbata, sed consolata revertisset eo quod ipsa tunc tempore nec virum neque filios nequaquam habuit. Ea enim confirmatione eandem rem Cotahelmi presbiteri ei in beneficium concessi, ut post illius obitum cum omni integritate tam quod ipsa nobis tradidit quam etiam et illud quod a nobis in beneficium accepit ad domum sanctae Mariae revertere nullus inpedire vel contradicere potestatem habeat. Hoc etenim pariter condiximus, si evenisset, ut ipsa maritum accepisset et filios procreasset, ut nec filius nec frater neque ullus heres nec ulla persona potestatem habuisset iam dictam rem in loco Alpicha de domo sanctae Mariae abstrahere nec in aliquo minuere, sed firma donatione pro amborum animas, id est Uuolfolt et Altigund in perpetuum permanere. De eodem enim beneficio censum debet reddere duos solidos de argento annos singulos die statuto quod in nativitate sanctae Mariae. Actum est haec in domo sanctae Mariae in loco Frigisinga coram cuncta familia eius quorum nomina: Atto episcopus. Liutfrid vocatus episcopus. Pern presbiter. Oadalpald presbiter. Hiltiperht presbiter. Lantfrid presbiter. Marchuni presbiter. Hitto diaconus. Hunolt, Hunperht diaconi. Anno clericus. Rihperht clericus. Toozi clericus. Alholf clericus. Haec autem testes per aures tracti: Cundheri. Tato. Liutprant. Hascoz. Meginrat. Ramuuolf. Arahad. Uto. Cozperht. Otuni. Uuituchi. Einhart. Cartheri. Adalker. Actum est haec in V. kal. iul. anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIII. indictione I. Ego Tagapertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi.