Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 276

Der Diakon Rupo übergibt seine und seiner Mutter Itispuruc Besitz zu Hummel, Ober(Unter)strogn und Isen.
Datierung: 808 05 31
Ausstellungsort: Freising

RUPO DIACONUS TRADIDIT

Constat enim omnibus in episcopio sanctae Mariae manentibus qualiter Rupo diaconus tradidit propriam hereditatem suam quam in suam partem de suis fratribus ei evenit et partem matris suae Itispuruc nomine, eo quod mater eius omnia quod ad iustitiam propriam de marito accepit totum ex integro filio suo Ruboni condonavit et firmiter tradidit Ipseque Rupo diaconus pro patris sui animam nomine Sigipald et matris suae et pro ipsumse firmiter atque indubitanter cum consensu fratrum suorum ad domum sanctae Mariae matris domini seu sancti Corbiniani confessoris Christi in loco Frigisinga condonavit atque firmiter tradidit coram multis adstantibus confirmavit hoc est in tribus locis ad Humpla, ad Strogun et ad Isana; quicquid enim in his tribus locis de propria hereditate habuit totum ex integro domui sanctae Mariae tradidit excepto tantummodo duos mancipios unum virum et unam feminam quarum nomina non innotuit, sed quales matri suae conplacuisset illos fieri condixit Actum est haec ad Frigisinga in domo sanctae Mariae in praesentia domni Attonis episcopi seu familiae illius quorum primi fuerunt qui praesentes fuerunt Liutfrid vocatus episcopus, Salomon monachus, Oadalpald presbiter et monachus, Meginolt presbiter et monachus, Snelmot presbiter, Hiltiperht presbiter et monachus. Haec vero sunt testes per aures tracti Chuniperht laicus. Helicho laicus. Memmo laicus. Herico laicus. Adalhóh laicus. Hitto diaconus. Hunolt diaconus. Emheri diaconus. Starcholt clericus. Alholf clericus. Hoc actum est in pridie kal. iun anno gloriosi imperatoris Karoli augusti VIII. indictione I. Ego Tagabertus indignus diaconus scripsi iussione Attonis episcopi