Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 275

Kyppo und Bischof Atto beendigen den Streit um die Schenkung des ersteren zu Marzling.
Datierung: 808 05 30

DE CONCORDIA ATTONIS EPISCOPI ET KYPPIN VEI TRADITIO EIUS.

Notum est multis in domo sanctae Mariae conversantibus, qualiter Kyppo propriam hereditatem suam in loco Marzilinga tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas in manus Attonis episcopi. Iam antea orta quadam contentio inter Attonem episcopum et ipsum Kyppum propter cambium quem inter se fecerunt. Ipse enim Kyppo dolosae delevit hoc cambium, propterea discordantur. Iam enim pius pontifex Atto relaxavit ei hoc cambium et donavit ei pro aedificia quae deleta fuerant in illa contentione unum caballum et vestitum lanium et alium linium et pacificaverunt se multis adstantibus. Et ad scernio dixit Kyppo: „Si non donas mihi unum pachonem, nihil est firmum inter nos nec de pace nec de traditione quam feci." Iussit itaque Atto episcopus donare ei illum pachonem et uterque manus posuit super ipsum et pacificati sunt eo modo. Verumtamen Kyppo suam partem hereditatis propriae firmiter tradidit et cum testibus confirmavit quorum nomina Memmo. Einhart. Reginperht. Alius Einhart. Richolf. Ellanrich. Adalrih. Alholf clericus. Madalcoz. Actum est haec in III. kal. iun indictione I. anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIII. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi