Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 274

Jsi schenkt eine Kirche nebst Besitz zu Buch.
Datierung: 808 05 28

TRADITIO ISI AD POCHE.

De traditione quam fecit Isi in loco qui dicitur ad Poche eo quod ipse supradictus Isi in eodem loco ecclesiam construxit atque Attonem episcopum ad dedicandum eandem ecclesiam invitavit. Peracta enim dedicatio huius ecclesiae adprehenso palleo altaris et tradidit in manus Attonis episcopi eadem ecclesiam et tres mancipias et tertiam partem in omnibus quicquid in eodem loco ad eum legibus pertinere videbatur tam in agris quam etiam pratis silvis cultis sive incultis, tertiam partem ut diximus in omnibus ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi tradidit et cum testibus confirmavit quorum nomina sunt Ellanperht iudex. Kaganhart. Hemmi. Priso. Unroch. Liutprant. Nothart. Actum est haec in V. kal. iun anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VIII. indictione I. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus conscripsi