a) Der Priester Tiso schenkt seinen Besitz der von ihm gegründeten Basilika zu Holzen. b) Der Priester Tiso schenkt diese Kirche an die Marienkirche zu Freising.
Datierung: a) 807 08 22 b) 807 08 25
Dominus noster Jesus Christus ac redemptor omnium per sanctum evangelium clara voce intonat dicens: Tesaurizate vobis tesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Ego tamen Tiso huiuscemodi exemplum secutus in quantum domino donante potui aeterna remedia de propria hereditate adquirere cogitavi Construxi enim in eadem propria hereditate mea basilicam cum licentia seu etiam consilio Attoni episcopi in loco qui dicitur ad Holze et ad eadem locum invitavi Attonem episcopum, ut mihi hanc basilicam dedicasset. Ita et fecit et in ipsius praesentia quicquid de propria hereditate seu adquisitione habui totum ex integro sine ulla contradictione ad supradictam basilicam tradidi et legitime confirmavi Haec autem sunt testes Inprimis Eginolf. Hrodmunt. Ratpald. Hrodperht. Alprih. Madalhart. Helmker. Adalperht. Perhtolt. Oadalrih. Egilolf. Heistolf. Sigur. Heriperht. Hleoperht. Actum est haec in XI. kal. septemb
b) Nunc enim ego Tiso presbiter magna egritudine depressus etiam ad ultimum vitae deductus eadem supradictam ecclesiam cum tota integritate tradedi ad domum beatissimae semper virginis Mariae nullo contradicente, ut iure legitime usque in perpetuum pro remedium anime meae ibidem firmiter permansisset. Iam enim graviter dolore conpulsus ambulare non potui, cum adductus ad domum sanctae Mariae fui. Hanc traditionem per manus amicorum vel proximorum meorum perfeci ita, ut mea petitione Eginolf, Hroadperht, Madalhart ipsam traditionem super altare sancte Mariae posuerunt vel etiam mea iussione cum legitimis testibus confirmaverunt adstante quoque familiae sanctae Mariae. Inprimis ipsi testes exstiterunt qui hanc traditionem fecerunt: Eginolf. Hroadperht. Madalhart. Et tunc alios ad testimonium traxerunt, hoc est: Hiltolf diaconus. Uualdker diaconus. Engiluolch diaconus. Kisalperht. Leidrat presbiter. Isso presbiter. Sigifrid presbiter. Lazarus presbiter. Helmker laicus. Engilscalch laicus. Sigur laicus. Oadalman laicus. Perhtolt laicus. Hleoperht. Uuerin laicus. Hoc autem factum est in VIII. kal. septemb. indictione .... anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti VII. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus scripsi.