Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 261

Ellanpurc und Engilpurc schenken eine Kirche zu Ober(Unter)lappach.
Datierung: 807 08 24

TRADITIO ELLANPURUC ET ENGILPURC.

Notitia qualiter Ellanpurc et Engilpurc tradiderunt hereditatem ipsorum ad domum sanctae Mariae semper virginis ad Frigisinga in manus Attonis episcopi, hoc est in loco nominato Louppach ecclesiam cum domo seu quicquid ad eos in eodem loco legibus pertinere videbatur totum ex integro nihil praetermittentes, sed cum omni integritate ad supradictum domum tradiderunt nullo contradicente vel in aliquo minuente. Haec autem sunt testes in quorum praesentia hoc factum est Inprimis Nendinc presbiter. Rato presbiter. Eginolf presbiter. Rupo diaconus. Alholf clericus. Actum est haec in VIIll. kal. septemb. indictione XV. anno gloriosissimi imperatoris Karoli VII. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus subscripsi iussione Attoni episcopi haec videns et ita audiens