Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 259

Hermperht schenkt Wald zu Bayrischzell.
Datierung: 807 07 21

TRADITIO HERMPERHTI DE CELLA.

Breve commemoratorium, qualiter Hermperht quidam homo traditionem fecit ad domum sanctae Mariae semper virginis, partem hereditatis suae in loco quod nominamus Celia Dedit enim silvam perticas legitimas XX in uno loco et in alio propinquo loco dedit perticas VI Hoc autem pretermittere non audemus, propter quid hanc traditionem fecit. Contigit enim ei persuadente antiquo adversario, ut de eadem supradicta Cella iniuste furtivo modo unum caballum et duos boves abstulit; denique autem intercedentibus et multis utrisque partibus amicis deprecantibus perdonavimus ei hanc noxam et ipse supradictus Hermperht sponte hanc traditionem ad domum sanctae Mariae fecit ad Frigisingas in manus domni Attoni episcopi coram istis testibus quorum nomina sunt: Inprimis Anno centenarius. Lantfrid. Uulfing. Sindeo. Alius Anno. Faramót. Anthelm. Actum est haec in XII. kal. aug. anno gloriosissimi imperatoris Karoli VII. ex quo ad imperium successit. Ego quidem Tagapertus scripsi iussione Antoni episcopi.