Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 254

Sicco schenkt seinen Besitz zu Moosach.
Datierung: 807 06 04

SICCO AD MOSAHA TRADIDIT

De traditione quam fecit Sicco ad Mosaha. Quicquid ibidem habuit totum ex integro tradidit ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas. Ego quidem statui, ut ibidem firmiter et sine ulla contradictione firmiter atque indubitanter permansisset usque in perpetuum Hoc autem factum est in pridie non. iun. indictione XII Haec sunt testes Inprimis Kaganhart. Situli. Paldrih. Sigihart. Hrepin clericus. Adalhart. Engilperht. Crimperht. Actum est haec in anno regni serenissimi imperatoris Karoli augusti VII. Ego quidem Tagapertus indignus subdiaconus hanc cartulam traditionis scripsi iussus a domno Attone episcopo