Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 253

Deotpurc schenkt ihren Besitz zu Weichs.
Datierung: 807 05 16

DEOTPURC DE UUIHSE.

In dei nomine Ego itaque Deotpurc cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere de cetero trado cum consensu mariti mei nomine Anno propriam hereditatem meam in loco nuncupante ad Uuihse quod ego de propria mea hereditate cambiavi atque adquisivi Nunc autem trado atque transfirmabo nullo contradicente ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confesoris Christi ad Frigisingas quicquid in supradicto loco habeam firmiter atque indubitanter dono et confirmabo ad sanctam Mariam dominam meam, ut ipsa intercedere dignetur pro multa delicta mea Actum est hoc in die pentecosten coram domno Attone pio pontifice et coram aliis multis ibidem congregatis. Haec autem sunt testes Inprimis Anno. Einhart. Alius Einhart. Adalhart. Toato. Ratolt. Otachar. Isanperht. Fatto. Hoc autem factum est anno regni serenissimi imperatoris Karoli augusti VII. indictione XIII. Ego itaque Tagabertus indignus subdiaconus hanc cartulam traditionis scripsi iussus ex ore Attoni episcopi