Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 255

Der Priester Egilricus übergibt seinen Besitz nebst Basiliken zu Biburg und Pellheim.
Datierung: 807 06 13
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO EGILRICHI PRESBITERI AD PIPURC ET AD PELHEIM.

Regnante domino nostro Jesu Christo in perpetuum temporibus excellentissimi seu piissimi imperatoris nostri Karoli anno VII. imperii eius, ego itaque Egilricus presbiter tradidi propriam hereditatem meam in loco nominato Pipurc et Pelheim in basilicis in domibus in territorio in campis pascuis aquis seu de omnibus quae pater meus et mater mea mihi reliquerunt et mihi iure proprio contingebant ad altare sanctae Mariae ad Frigisingas et in manu episcopi Attoni. Et placitavit, ut post obitum eius Oadalker presbiter quem ille ab infantia enutrivit et deo propitio usque ad honorem presbiterii perduxit cum tale censo haberet sicut episcopo placuerit Hoc fuit factum in id. iunii in loco qui dicitur Frigisingas Haec sunt testes Liutfrid presbiter Ellannodi. Adalunc, Cundpald, Reginhart, Meginolt, Oadalpald, Sigipald, Lanfrid, Eio, Liutto, Uualtrih, Pernuuin presbiteri. Heimperht laicus. Reginperht. Sindeo. Cundheri. Hunolt. Rihpald. Einhart. Crimperht. Memmo. Emicho. Selprih. Ortheri. Adalhart. Cozmar. Toto. Angilperht. Heoperht. Adalker. Coteperht vel alii quam plures Si quis vero quod nec fieri credo aut ego ipse vel ulla opposita persona hoc frangere vel mutare temptaverit, si se non correxerit, iram dei onmipotentis incurrat et conponat sicut lex est Ego itaque Alpherius clericus scripsi rogatus ab Egilrico presbitero