Tato schenkt seinen Besitz zu Ried.
Datierung: 807 05 16
De traditione quam fecit Tato in loco qui dicitur Zetileshusir. Ibi prope est locus quod nominamus az Reode. Ibidem in illo loco quicquid habuit totum ex integro tradidit ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas et statuit firmiter atque indubitanter, usque in perpetuum permansisset ad supradictum locum Frigisingas pro remedium animae illius Hoc autem factum est in die sancto pentecosten coram Attone pio pontifice atque coram multis ibidem congregatis. Haec autem sunt testes Inprimis Zetil. Starcholf clericus. Ortheri. Cozmar. Actum est hoc anno serenissimi imperatoris Karoli augusti VII. indictione XII. Ego itaque Tagabertus indignus subdiaconus hanc cartulam traditionis scripsi iussus a domno Attone episcopo