Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 235

Die Mohingara begeben sich ihrer Ansprüche auf die Kirche zu Biberbach.
Datierung: 806-808

CONVENIENTIA ATTONIS CUM VIRIS QUI VOCANTUR MOHINGARA.

Dum non est incognitum, qualiter contigit erga ecclesiam sancti Martini in loco nuncupante Piparpach ubi Ellannod archipresbiter praeminebat, quomodo voluerunt eadem ecclesiam abstrahere de potestate episcopali qui eam hereditaverunt et ad propriam hereditatem illam querebant et per hoc contendebant cum episcopo Attone et cum supra commemorato Ellannodo archipresbitero, ut iús ecclesiastica in eorum potestate fuisset et inquirere temptaverunt et cum iustitia obtinere non potuerunt. Tunc intellegentes quod iniuste altercabant, venerunt ad domum episcopalem nominata Frigisiense ante virum venerabilem Attonem episcopum et Ellanpertum iudicem et Liutpaldum comitem et per wadium in manum eius reddebant supradictam ecclesiam in potestatem Attoni episcopi regendi disponendi sicut in aliis ecclesiis episcopalem habet potestatem. Tunc venerabilis pater Atto episcopus in beneficium sanctae Mariae posuit Rihperhtum in supra iam dictam ecclesiam, ut ei deserviret sicut aliis clericis in canone iussum est. Isti sunt qui viderunt et audierunt: Liutfrid presbiter. Ellannod archipresbiter. Helmuni. Liutpald comes. Ellanperht iudex. Heriperht. Heimperht. Anno. Situli. Hrocholf. Uuelant. Pern. Putilo. Adalhart. Toato. Jacob. Hiltiprant. Uuisurich. Eparhart. Tuouuart. Siguuuin. Madalker. Reginuuart. Chuniperht. Erchanperht. Hroadolt.