Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 236

Der Diakon Hitto schenkt seinen Besitz zu Laimbach.
Datierung: 806-808

TRADITIO HITTONI DIACONI DE HLAGINPACH.

Dum in dei nomine non habetur incognitum qualiter Hitto diaconus constituit causam hereditatis suae quicquid habuit ad Hlaginpach firmiter tradidit domui sanctae Mariae in locum Frigisinga ea vero ratione, quamdiu ipse advixerit, ut habuisset in potestate ad utendum et ad emeliorandum, non in nullo minuendum; post obitum vero eius sine ulla contradictione totum et integrum redeat inconvulsa ad serviendum sanctae Mariae in loco praenotato cum omnibus ad haec pertinentibus Haec sunt testes hanc traditionem factam videntes Liutpald comes. Adalhart. Alius Liutpald. Pupo. Toauuart. Engilrih. Erchanperht. Eparhart. Madalker.