Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 234

a) Geschichte der Martinskirche zu Biberbach. b) Priester Hunperht schenkt Unfreie.
Datierung: 783-811, bzw. 806-807

a) Notitia de ecclesia quae aedificatur in honore sancti Martini in loco nuncupante Piparpach. In antiquo tempore habuit eam Ermperht episcopus et fuerunt tres tituli, duos ad Piparpach, tertia ad Muniperhteshofun. Et post Hermbertum episcopum habuit iam dictam ecclesiam Joseph episcopus, quando venit Bonifacius episcopus regere rés ecclesiasticas. Tunc venerabilis pater Joseph iactabat illos tres titulos quae supradictae sunt in unum locum et fecit oratorium publicum et de illo tempore pertinebat supradictum oratorium in episcopatum quod situm est in honore sanctae Mariae usque hue. Et Oato postea tradidit suam portionem et Immoni fratris sui portionem et adhuc sui filii unius portionem et supra commemoratus Oato Tutilonem presbiterum tradidit in manus Arpionis episcopi.

b) Traditio Hunkeri presbiteri de mancipiis suis in manus episcopi Attonis. Haec nomina mancipiorum: Inprimis Keruni. Altilo. Palduni. Kerlind. Kerni. Hrodpirc. Ratheid. Hiltolf. Altheri. Liupheri. Uualtila. Hunperht. Uuilligund et illius infantes quatuor. Onlind. Uuihkis. Uuerdni. Duringin. Lechuuart. Hrodlind. Richelm. Adaluni. Rínpuruc. Hringuni uxor eins et filii sui, de totis mancipiis numerus XXVI. Hunker presbiter excidit altarem de petra supradictae ecclesiae in loco nominato Piparpach.