Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 233

Sindperht und sein Sohn Cunduni schenken ihren Besitz zu Neufahrn.
Datierung: 806-807

TRADITIO SINDPERHTI ET CUNDUNI.

Notum est cunctis in episcopio sanctae Mariae quod Sindperht et filius eius Cunduni tradiderunt propriam hereditatem suam in loco Niuuiuara ad domum sanctae Mariae in loco Frigisinga moeniis situm communis manibus firmiter tradiderunt territorium seu pratas cum omnibus ad haec pertinentibus ut in perpetuum pro remedium animarum eorum seu parentorum ibidem perpetualiter sine ulla commutatione permanerent Haec sunt testes per aures tracti Scacca presbiter. Uuago clericus et cappellanus. Atulo presbiter. Hroadolf presbiter. Altman diaconus. Heimperht clericus. Isauperht laicus. Nenzilo laicus. Husinc.