Der Diakon Meginperht übergibt seinen Besitz zu Ober(Nieder)pfrämmern.
Datierung: 806 12 21
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Ego quidem Atto dono dei episcopus notitiam facio omnibus tam praesentibus quam et futuris in episcopatu sanctae Mariae manentibus, quia ego huic diacono nomine Meginperht non in aliud ei commendavimus ecclesiam quae sita est in loco qui dicitur Phrumare, nisi ut minister noster desuper fuisset et servitium cotidianum de eadem domo ad domum sanctae Mariae semper fecisset sicut alii ministri nostri de nostris curtibus faciunt. Et ipse supradictus diaconus nomine Meginperhtus tradidit ad domum sanctae Mariae quicquid in eodem supradicto loco de propria hereditate habuit, hoc est inprimis suam partem, deinde patris vel matris illius, has tres partes tradidit ad domum sanctae Mariae in loco Frigisinga in manus domni Attoni episcopi. Haec autem sunt testes Inprimis Orendil comes. Kaganhart. Eginolf. Hishad. Lantolt. Herilant. Unarc. Actum est haec in castro Frigisinga in praesentia domni Attonis episcopi in XII. kal. ian. anno gloriosissimi regni Karoli imperatoris augusti sexto indictione II. Ego Tagapertus subscripsi