Die Brüder Otperht und Reginperht übergeben sich und ihren Besitz zu Sillertshausen der Kirche zu Abens bzw. der Freisinger Kirche.
Datierung: 806
In nomine dei salvatoris nostri Ego Otperht et frater meus Reginperht tradidimus nostram hereditatem quod partivimus cum filiis nostris nostram partem tradidimus pro redemptione animarum nostrarum, ut in quantitate apud pio domino possimus veniam mereamur accipere Inprimis Otperht tradidit ad ecclesiam quae est in honore sancti Michahelis in loco qui dicitur Abunsna, postea Reginperht tradidit ad ecclesiam sanctae Mariae seu ad Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas se ipsum et suam partem in loco qui dicitur Ziholfeshusir Et haec sunt testes per aures tracti Deotperht. Angilperht. Adalperht. Liutperht. Et isti tracti de Reginberto: Heriolt. Cundheri. Rihheri. Alauuih. Kerperht. Uuillihelm. Anthelm. Alpolt testis.