Isanperht und seine Gattin Oatila nebst Söhnen übergeben Besitz nebst Kirche zu Ober(Nieder)pfrämmern.
Datierung: 806 vor 12 21
Notitia de traditione quam fecit Isanperht seu Oatila uxor eius vel filii eorum Mekinperht et Adalker in loco nominato Phrumari ad ecclesiam aedificatam in loco illo in honore sanctae Mariae caelebratam et illam ecclesiam cum rebus ipsis quae subtertenentur inserta ad domo episcopale traditam loco publico nuncupante Frigisiensis ubi reliquias sanctae dei genetricis in honore adorantur vel venerantur et corpus sancti Corbiniani confessoris Christi requiescit. Praefatam ecclesiam in antedicto loco cum rebus ipsis iam dictis praedicti traditores confirmaverunt hoc sunt septem mancipia duos curtes cum aedificiis centum viginti iugeres prata cum silvis cum magna parte quod dinumerare praesertim difficile est, sed tamen illa sunt singulariter separata Haec omnia iam ante affata cum testium firmatione subnexa sunt Rumolt advocatus Attoni antestitis circuibat praedictas res cum testibus. Ille conplacitavit cum Adalkerone et testes de manu eius accepit. Haec sunt testes Unarc. Altuperht. Adalperht. Otperht. Ascrih. Heriolf. Sigifrid. Irminfrid. Uuolamót. Angildeo. Hiltiperht. Isker. Pillunc. Elilant. Hatto. Liutperht. Deotto. Adalleoz. Uuolfleoz. Hroadilo. Reginheri. Heito. Ratolt. Kerperht. Cotilo. Heriant. Deotrih. Otperht. Isti sunt qui viderunt Starcholf presbiter. Marchuni presbiter. Leidrat presbiter. Paldrih presbiter. Zizi presbiter. Hitto diaconus. Emicho clericus. Job clericus.