Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 227

Engilhard und Hroccolf begeben sich vor den kaiserlichen Sendboten ihrer Ansprüche gegen den Kleriker Uuago.
Datierung: 806 12 15
Ausstellungsort: Altötting

QUOMODO ENGILHADUS ET HROCHOLFUS INTERPELLAVERUNT UUAGONEM CLERICUM.

Dum resedissent ad Otingas fisco dominico missi domini nostri Karoli magni imperatoris, Arn archiepiscopus et Adaluuinus episcopus et Audulfus et Uuerinharius et Cotefretus comites, ad mandatum domni imperatoris audiendum sicut ipse praecepit imperator ibique in praesentia surrexerunt duo viri propinqui nomine Engilhardus et Hroccolfus, interpellaverunt Uuagonem quondam clericum dicentes, quod eorum hereditatem quae ad eos legibus pervenire debuisset iniuste in sua potestate retineret. Sed ipse Uuago clericus et Helmoinus suus advocatus in praesente adstabant et hac causa fortiter defendebant. Dicebant enim, quod haec hereditas quam Uuago clericus in beneficium sanctae Mariae et sancti Corbiniani tenebat, quod legibus ad Engilhardum Hrocolfum pervenire non deberet, quia pater Uuagoni nomine Toto portionem suam et portionem uxori suae nomine Ospuruch et portionem filiis suis Scroot et Uuagoni ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum potestivo manu nemini contradicente tradidit atque ea ibi in perpetuum confirmavit. Unde et cartas traditionis eius in praesente attulerunt et testes veraces in eas scriptas ostenderunt, quod ita verum esse et ad Engilhardum et Hrocholfum nihil de ac hereditate pervenire debuisset. Propterea ipsi missi domni imperatoris Arn et Otulfus necnon et ceteri episcopi abbates comites atque iudices quorum nomina subtertenentur inserta invenerunt et diiudicaverunt, quod haec hereditas quam ipsi duo quesierunt, quod ad eos per legem nihil pervenire potuisset, sed ut pleniter permansisset ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum sicut Tóto eam ibi confirmavit et sicut temporibus Tassiloni ducis fecit, ita et nunc et in perpetuum firma permaneat. Et spoponderunt se Engilhardus et Hrocholfus, quod hanc hereditatem amplius querere non debuissent nec umquam hoc movere praesumerent nec Uuagonem clericum amplius inquietare et dederunt wadium confirmationis et fideiussor inde est Kisalhardus iudex et pacificaverunt eos et haec hereditas evindicata est a Uuagone clerico et ad Helmoinum advocatum eius. Actum ad Otingas fisco publico XVIII. kal. ian. anno VI imperii domni nostri Karoli magni imperatoris. Et haec nomina testium qui praesentes fuerunt et hanc causam audientes diiudicaverunt : Arn archiepiscopus. Adaluuinus episcopus. Einrich episcopus. Hato episcopus. Urolf abbas. Meginhart abbas. Hepfilo abbas. Sigimot. Otolf comes. Uuerinheri comes. Cotefrid comes. Adalperht comes. Rihberi comes. Uualto comes. Engilhart comes. Randolf comes. Amalrich comes. Drudmunt comes. Kisalhart iudex. Ellanperht iudex. Helmuni. Uuenilo. Ernust. Johan. Reginperht. Engilscalch. Cundalperht. Chuniperht. Cundpald. Oadalger. Peradeo. Engilperht. Alprich. Hroadperht. Liutprand. Cundheri. Ratolt. Haholt. Starcholf. Hunperht et multi alii quam plures. Ego Egipald levita et notarius iussus ab Arnone archiepiscopo hanc cartulam evindicationis scripsi et subscripsi.