Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 226

Die Grafen Cundpald, Drudmunt und der Diakon Chuanrat schenken zwei Kolonien zu Tuching und Gerlhausen.
Datierung: 806 10 17

DRUDMUNT, CUNDPALD, CHUANRAT TRADIDERUNT AD FRIGISINGA.

In dei nomine et eius filio Jesu Christo Notitia vel commemoratorium de traditione quam fecerunt post obitum Droanti comitis filii eius pro remedium animae patris eorumid sunt Drudmunt, Cundpald, Chuanrat diaconus ad altare sanctae Mariae ante corpore Corbiniani confessoris Christi in castro nuncupante Frigisinga. Et hoc factum est in praesentia matris eorum nomine Judith et aliorum plurimorum qui ibidem de familia adfuerunt, haec est una colonia vestita cum mancipiis seu cum aliis propriis rebus quicquid tunc habuisset, et est nomen illius hominis Suuarzoh cum quo ipso traditionem fecerunt in loco nuncupante Feldtuhhinga, et alteram coloniam similiter vestitam sicut supradictum commemoratur, et est illius hominis nomen Deganolt, cum uxore et pignoribus suis quicquid ad eum pertinet, et haec est in loco nuncupante Kerhiltahusir cum toto servitio eorum quod ante servierunt dominis suis Et iterum commemoratorium quod ita tractaverunt de illo homine qui dicitur Deganolt quod et in istis verbis traditionem fecerunt, ut si quando eis possibilitas evenerit, cum integro quod supramemoravimus ad redimendum cum alia pecunia secundum pretium eius cum integro pretiatum licentiam habuissent, id est cum aliis mancipiis sive cavallis seu cum auro et argento vel quicquid addandum habuissent et interim serviret sicut supradictum est Et illi ipsi testes per aures tracti et alii testes quorum nomina Inprimis cappellanus Uuago. Engilhart. Reginperht. Cundpato. Memmo. Tenil. Teneol. Chadolh. Herirát. Et hoc factum regnante in perpetuo domino nostro Jesu Christo in anno VI regni domni Karoli imperatoris sub die consule quod facit XVI. kal. novemb. indictione XIIII Si quis contra hanc traditionem inire temptaverit, caveat se, ne iram dei incurrat et minus a liminae sanctorum extraneus efficiatur Et ego Hiltiperhtus presbiter et mansionarius scribere rogavi interim ad memoriam, ut quando deo auxiliante domnus noster Atto episcopus venerit, tunc in melius fuisset emendatum, quia quod inperitia denegat caritas ministrat. Et ego Starcholfus hanc cartulam scripsi