Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 225

Nahuni schenkt seinen Landbesitz zu Maisach.
Datierung: 806 08 26

TRADITIO NAHUNI AD MEISAHA.

De traditione quam fecit Nahuni ad domum sanctae Mariae semper virginis ad Frigisingas tam pro se quam et pro patrem suum nomine Deotuni seu etiam et pro matre eius nomine Hrodni simul etiam et pro filias meas quarum nomina Chrimhilt, Kysalni Tradidit enim territorium suum in vico quae vocatur Maisaha quicquid ibidem habuit totum ex integro donavit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Haec sunt testes Inprimis Lantfrid. Erchanfrid. Adalhart. Toato. Egisperht. Hunperht. Uuillihelm. Humpald. Uuolfheri. Actum est haec in VII. kal. aug anno gloriosissimi imperatoris Karoli VI. Ego Tagabertus scripsi iussione Attoni episcopi