Elismót empfängt die Tradition ihrer Mutter, der Nonne Suuitmoat zu Lehen.
Datierung: 806 07 14
Breve commemoratorium, qualiter Suuidmoat iam deo sacrata et sanctimonialis femina suam traditionem reddidit in manus domni Attonis episcopi. Ipse vero in beneficium praestitit filiae supradictae Suuidmota nomine Elismót ea vero ratione, ut ipsa Elismót partem quam in eadem hereditate habuit totum ex integro tradidit ad domum sanctae Mariae ad Frigisingas. Propter hoc praestitit ei domnus Atto episcopus usque in finem vite illius, post obitum vero eius sine ulla contradictione ad domum sanctae Mariae usque in perpetuum permaneat Haec autem sunt testes Inprimis Sindeo. Riholt. Reginperht. Deotrih. Emicho. Lantolt. Actum est in pridie id. iul anno gloriosissimi imperatoris Karoli VI. Ego Tagabertus scripsi