Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 223

Alprat begibt sich seiner Ansprüche auf der Kirche zu Steinhart gehöriges Gebiet.
Datierung: 806 02 15

NOTITIA ATTONI EPISCOPI ET ALPRAT.

Notitia qualiter domnus Atto episcopus contendebat cum quondam homine nomine Alprat de territorio quod iam olim Richhart tradidit ad sanctum Pancratium in loco qui dicitur Steinhard. Et vincebat eum cum carta atque veraces testibus, ita ut legitime reddidit quicquid in eodem loco ante contradixit in praesentia istorum subterscriptorum. Haec sunt: Ellanperht iudex. Uuolfperht iudex. Einhart. Rumolt. Cunzo. Meginhart. Kaganhart. Sachso. Ipsi quoque eadem rei et testes exstiterunt Hoc autem factum est in XII. kal. mar anno VI, imperii gloriosissimi Karoli imperatoris.