Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 201

Anno schenkt einen Wald zu Bayerischzell.
Datierung: 804 10 01
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ANNONI DE CELLA.

Notum sit cunctis fidelibus quod quidam homo Anno nomine tradidit ad sanctam Mariam in loco Frigisinga propriae hereditatis suae partem silvae in loco qui dicitur ad Cella XXIIII perticas habentes legitimam mensuram Haec autem sunt testes Inprimis Einhart. Sindeo. Toato. Uuiholf. Reginpald. Hartperht. Hoc autem factum est in basilica beatae Mariae ad Frigisingas in praesentia domni Attonis episcopi seu omnis familiae ipsius quorum nomina Helmuni. Uuilliperht diaconus. Horskeo presbiter. Altman diaconus. Pazzuni diaconus seu alii multi. Actum est haec sub die consule quod facit kal. octob anno domni Karoli quarto.