Der Priester Cundhoh schenkt seinen Besitz zu „Kapalpach“.
Datierung: 804 10 06
De traditione quam fecit Cundhoh presbiter in loco qui dicitur Kapalpach. Tradidit ad domum sanctae Mariae semper virginis seu Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas quicquid in eodem loco legitime possidebat tam de hereditate quam de adquisitione et statuit, ut firmiter atque sine ulla contradictione ibidem usque in perpetuum permaneret Haec autem sunt testes Inprimis Johan presbiter. Cotescalch presbiter. Meginperht presbiter. Altman diaconus. Ermberht. Oadalhoh. Uualdperht. Simon. Ratolt. Uuituchi. Actum est haec II. non. octob anno regni domni nostri serenissimi Karoli imperatoris quarto indictione XII. Ego quidem Tagapertus scripsi hanc traditionis cartulam iussus ex ore Attoni episcopi