a) Die Priester Erchanheri und Heriuuini schenken ihren Besitz zu Oberalting und Ludenhausen. b) Kysalheri und sein Bruder Irminheri verkaufen ihen Besitz zu Oberalting an Erchanheri und übergeben ihn der Freisinger Kirche. c) Deotperhtus schenkt seinen Besitz zu Etterschlag. d) Isanhart gibt seinen Besitz ebenda an Erchanheri. e) Erneuerung der letzten Schenkung. f) Uualto und Perhtolt schenken Unfreie und Äcker. g) Der Priester Erchanheri gibt die Kirchen zu Oberalting und Dorfen seinem Neffen Heriuuini.
Datierung: a) 804 09 16 b) 805-809 c) 805-809 03 29 d) 805-809 e) 805-809 10 12 f) 805-809 02 01 g) 810 01 08
a) De traditione quam fecerunt Erchanheri presbiter et Heriuuini presbiter. Tradiderunt propriam hereditatem illorum ad sanctam Mariam seu ad sanctum Corbinianum confessorem Christi ad Frigisingas, haec sunt loca nuncupata Alamuntinga et Hludinhusir. Quicquid ibidem in his duobus locis habere videbantur totum ex integro tradiderunt atque cum legitimis testibus firmaverunt ea ratione, ut eos liceat utere usque dum vivunt post obitum vero illorum firmiter atque sine ulla contradictione ad supradictum locum nomine Frigisingas permaneat Haec autem sunt testes Inprimis Kaganhart. Meginhart. Toato. Nothart. Hrocholf. Ekkihart. Tiso. Hoc factum est in loco supradicto Frigisingas in praesentia domni Attonis episcopi seu cuncto clero in publico synodo congregato die consule quod facit XVI. kal. octob indictione XI. anno regni domni imperatoris Karoli IIII. Scripsi autem ego Tagobertus indignus subdiaconus iussus ex ore Attonis episcopi
b) In Christi nomine. Nos germanos Kysalheri et Irminheri convenit nos tibi Erchanhario vendere omnes res illas quae ad nos pertinet in vico nuncupante Alamuntinga, id est terra arva pratis pascuis silvis aquis molendinis omnia in integro in eodem loco nobis pertinentes et per haec testes firmavimus: Idem Kysalheri testis. Reginhart. Crimheri filius ipsius. Kysalheri. Uuicheri. Irminheri. Isanhart. Putilo. Ernust. Uualto. Hamadeo. Et insuper omnia tradidimus ipsas res in altare sanctae Mariae in eodem vico nuncupante Alamundinga ubi Erchanheri venerabilis custor esse videtur et per ipsos testes firmavimus.
c) In Christi nomine. Incipit de commemoratione, quod tradidit Deotperhtus hereditatem suam in altare sanctae Mariae semper virginis loco nuncupante Etinesloch agros pratas exaratum cultis et incultis. Et haec placita fiant, ut habeat ad usum victu sui usque ad diem obitus sui et postea habeant qui hoc altare serviunt. Et si superveniat filius eius, redimat hoc cum tributo, id est tres dies arare et I foenum secare et ea colligere et inprimis habeat requiem usque in annum tertium et postea cum praedicto tributo redimat. Et haec omnia facta sunt in IIII. kal. apr. et cum XII testibus firmata sunt. Isti sunt: Kysalheri. Peradeo. Reginhart. Crimheri. Echo. Haduperht. Uuillapato. Sigiuuart. Putilo. Isanhart. Liutperht. Sigifrid. Chunimunt. Hamadeo. Deotperht. Pirhtilo. Rincholf. Drooz.
d) In Christi nomine. Ego itaque Isanhart cogitans cogitavi pro remedio et salute anime meae et ut pius dominus relaxaret omnia facinora mea, ideoque tradidi hereditatem meam viro venerabili Erchanhario et ut potestatem habeam ad usum victui meo, quousque vita concedatur mihi, et postea ipse supradictus presbiter pro propria hereditate quasi a patre suo in portionem accepisset. Et haec placita fuerunt in kal. sept. in loco nuncupante Etinesloch testificantibus proximis suis et consentientibus quorum nomina sunt haec testes: Hamadeo. Pirhtilo. Rincholf. Deotperht. Aran. Meginperht.
e) Iterum in nomine aeterni dei. Ego itaque Isanhart tradidi hereditatem meam et fratris mei Isanberti pro remedium animae meae in loco nominato Etinesloch agros pratas silvis aquis exaratum cultis et incultis viro venerabili Erchanherio pro remedium anime meae, ut in perpetuum stabilis permaneat. Actum in IIII. id. octob. et cum XII testibus firmavi quorum nomina: Kysalheri. Irminheri. Heio. Uuillapald. Uuicheri. Crimheri. Kysalhart. Hamadeo. Pirhtilo. Rincholf. Deotperht. Drooz.
f) In dei nomine. Ego itaque Uualto tradidi pro remedium uxoris meae Engilmotae mancipium I nomine Kersuuind et tres agros. Similiter Perhtolt tradidit. Actum est hoc kal. febr. et cum testibus confirmavi quorum nomina sunt: Kysalheri. Irminheri. Uuicheri. Crimheri. Heidanrih. Keidrih. Engilperht. Cozzo. Putilo. Ernust.
g) In nomine dei. Ego itaque Erchanheri presbiter post discessum meum nepote meo nomine Heriuuini in loco nuncupante Alamuntingas ecclesiam meam quae constructa est in loco praedicto in honore sancti Petri in hereditate mea trado atque transfundo et omnes res meas quae ad ipsam ecclesiam pertinent et omnes adquisitiones meas; similiter ad Dorf ipsam ecclesiam quae dedicata est in honore sancti Martini quam condiderunt heredes nostri cum omni possessione sua ei eo tenore post obitum meum trado et omnia quae necessaria sunt in his locis pratas silvas aquas aquarumque decursos et omnia quae iure possideo in ipsius potestate post obitum meum permaneat usque in finem vitae suae; eius vero post obitum cum omni integritate supradictas res permaneant ad Frigisingas sicut in ante acta traditio continetur pro animas utrorumque nostrum et parentum vel genitorum patris et matris et fratrum confirmatum et inconvulsum ad domo sanctae Mariae in evum perseveret. Actum in villa Alamundingas die quod facit VI. id. ian. indictione XV. anno regnante domno Karolo X. Si quis contra hanc cartulam inire contenderit aut frangere voluerit, inprimis iudicium dei incurrat et sancti Petri et in fisco XL solidos conponat auro adpretiatos et minime praevaleat, sed haec traditio omni tempore firma permaneat stipulation subnexa. Signum Erchanheri presbiteri qui hanc cartulam fieri rogavit. Heito testis. Kysalhart. Irminheri. Uuicheri. Uualtheri. Altuperht. Marcho. Isanparto. Haio. Adaluualt. Tinno. Putilo. Ernust. Ego Erchanheri propria manu scripsi et subscripsi.