Isanperht schenkt Besitz zu Neufahrn.
Datierung: 804 06 16
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Ego itaque Isanperht cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere denique tradidi territorium possessionis meae in loco nuncupante Niuuiuara ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas, hoc est iurnales XXX et XX perticas in latum de pratis et mancipia II et statui, ut firmiter atque indubitanter ad supradictum locum permaneat Hoc autem factum est in XVI. kal. iul in praesentia domni Attoni episcopi in basilica beatissime Mariae ad Frigisingas. Haec sunt testes in quorum praesentia hoc factum est Inprimis Memmo. Uuichart. Nenzilo. Amalperht. Erlunc. Reginperht. Cozmar. Actum est hoc anno regni gloriosissimi imperatoris Karoli quarto indictione XII. Ego quidem Tagaperhtus indignus subdiaconus hanc cartulam traditionis scripsi