Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 197

Bischof Atto verträgt sich mit den Äbten Adalbert und Maginhad über strittige Kirchen an genannten Orten.
Datierung: 804 06 16
Ausstellungsort: Tegernsee

QUOMODO ATTO EPISCOPUS INTERPELLAVIT ADALBERTUM ET ZACHONEM.

Brevem commemoratorium de causa sanctae Mariae semper virginis et beati Corbiniani confessoris Christi domo episcopali qui dicitur Frigisinga, quomodo Atto episcopus interpellavit Adalbertum abbatem et Zachonem vicarium eius pro causa sanctae Mariae quae abstracta iniusto ordine fuit partibus illorum. Protulit praedictus episcopus sententiam suam coram episcopis et abbatibus quorum nomina hic scripta continentur. Erant enim congregati ad ecclesiam beati Emmerammi martyris Christi quae est sita prope civitatem qui vulgo nominatur Reganespurc. Haec sunt nomina virorum religiosorum et prudentium: Inprimis Altheus episcopus. Uualtrih episcopus. Árn episcopus. Itheri abbas. Ato diaconus sive abbas. Hunrih abbas. Urolf abbas. Reginperht abbas. Item Reginperht cappellanus presbiter. Uuolfheri cappellanus presbiter. Petto abbas. Cunzi presbiter. Coram istis omnibus spoponderunt praedicti abbates Adalperht et Zacco omnia se reddituros ad domum beatae Mariae quicquid exinde iniusto ordine abstractum habuerunt et per wadium illorum utrique manibus suis quasi coacti in manu episcopi Attonis dederunt dicentes se reddituros ex integro iustitia secundum rectum iudicium faciendam. Sed nihil profuit de his omnibus, unde wadium dederunt nec quicquam de iustitia nostra ad illos invenire potuimus. Cum non post multum temporis contigit enim, ut Meginhart abbas ipsius domui vivente Zaccone regimen accepit; deinde venerandus vir Atto episcopus et Maginhardus abbas pro hoc condixerunt publicum placitum fieri et qualiter adunata est cohors et stipata caterva in loco qui dicitur Tegarinseo ad translationem corporis sancti martyris Christi Quirini hic intellegitur. Ipso die resedentibus viris inlustrissimis Arnonem archiepiscopum, Attonem episcopum, Oadalhardum episcopum, Hiltigero vocato episcopo, Maginhardo abbate, Cundhario abbate, Ellannodo archipresbitero, Perhtrato presbitero et cappellano domni imperatoris, Oadalfrido presbitero, Zacchoni monaho qui quondam abbas, Rihheri presbitero et monacho, Isaac presbitero et monacho, Lantolt monachus, Eparhart monachus, Arn monachus et omnis congregatio ipsius monasterii, insuper Droant comes, Pippinus comes, Cundhart comes, Reginhart centenarius domni imperatoris, Maginhart, Amalrih, Suuarzolf, Hitto, Ámo et alii plurimi facta est ibi inquisitio et ventilata causa inter Attonem episcopum et Maginhardum abbatem ex ipso monasterio iam dicto, Atto episcopus requirens ecclesias baptismales ad suum episcopatum legitime pertinentes, id fuerunt ad Ascuuendingas et ad Hartbeningas, ad Egilingas, Uuormgoi, Oliinga, Tanchiricha, Zezinhusir, Holzhusir, Hrodungeschirihha, Phunzina, Helphindorf, ad Funsinga, ad Pohloh et decimam de ecclesia ad Feldkiricha et ecclesiam ad Holzhusun de traditione quondam novilissimi viri nomine Dauid et illam parrochiam ad Tankiricha et altaria duo consecrata et ad Teorhage, eo quod iniuste abstracte essent de ipsum episcopatum et conlocate in illorum monasterio multo iam tempore. Tunc ipse Maginhardus abba iuxta auditum et dicta multorum hominum qui illud adserebant retinere temptabat in multitudine hominum traditionum ad ipsius monasterii facta. Tunc Arn pontifex taliter adserens aiebat: „Si istas ecclesias et omnia quicquid a te repetit domnus Atto episcopus habere vis, veniat advocatus tuus in praesente et faciat inde legem et conquiratur ad ipsa casa dei quicquid legitime secundum ordinem conquiri potest sin autem, reddatur qua legitime possidere non queas." Post hoc dictum venerunt iterum ipsi inter se et placitaverunt, qualiter illos ad concordiam pacis revocare potuissent. Quod ita et fecerunt. Tunc Maginhardus abba reddidit ipsas ecclesias et decima et dua altaria in ipso loco restituenda quae iniuste abstractae fuerunt coram istis praesentibus Attonem episcopum per manus Arnonem pontificem ed Ellannodum archipresbiterum ea scilicet ratione, ut si valuisset investigare per veraces testes, quod plus legitime ad ipsum suum monasterium ob traditionem nobilium hominum pertinere deberent quam ad ipsum episcopatum, ut hoc cum licentiam et gratiam ipsius episcopi requirere liceret quae secundum canonicam institutionem fieri potuisset. Postea vero Arn pontifex supplicavit Attonem episcopum, ut ipsas ecclesias per prestitum beneficii reddidisset hoc Maginhardum abbatem excepto illa decima tali ordine, ut ipsa decima ad ipsas ecclesias tali tenore accipiat sicut solitus est accipere ipse episcopus ad suos parrochianos presbiteros. Quod ita et factum est. Ecclesiam vero ad Tankiricha et altaria suprascripta ipse episcopus ad suum episcopatum retineat cum omni decima sua. Et ita statuerunt inter atque definierunt, ut si amplius nullam calumniam inde generaret, ipse abbas partibus ipsum pontificem easdem ecclesias legitime usitare deberetur excepto sicut diximus illa decima legitima sicut superius intimavimus. Si vero postea ullam calumniam praesumeret generare ipse abbas et sui et rebelles fieri atque lites excitare superbiendo contra ipsum pontificem vel contra canonicam institutionem vel ipsam convenientiam irritam fieri, potestatem habeat ipse episcopus ipsas ecclesias supra memoratas ad suam revocare episcopalem sedem. Actum Tegarinseo monasterio publico XVI. kal. iul. anno quarto imperii domni nostri Karoli serenissimi augusti indictione XII. In dei nomine feliciter amen. Berhtharius notarius hanc notitiam subscripsit.