Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 195

Bischof Atto überlässt Starcholf und dessen Sohn Hiltolf die Kirce zu Assling gegen Zins und Gebietabtretung zu Assling und Steinkirchen zu Lehen.
Datierung: 804 02

CENSUM EORUM VEL TRADITIO.

Veniens homo quidam Starcholfus nomine et filius eius nomine Hiltolfus ad Attonem episcopum precati sunt illum aliquod eis beneficium, hoc est ecclesia quae est fundata in Azzalinga pro qua spoponderunt se daturos usum beneficii. Quod ita et fecerunt, hoc est duos mansos in loco qui vocatur Azzilinga et tertiam partem omnis agriculture suae quicquid in eodem loco visi fuerunt habere et censum insuper in omni anno reddituros, hoc est duodecim modia de spelta et XII de avena et duas friskingas aut pretium earum de argento. Propter quam praedictam rem veniens Ellannod archipresbiter missus Attonis episcopi coram Cundharto comite et ceteris quam plurimis bonis hominibus in mallo publico ad Steinkiricha et supradicti homines qui praedictum beneficium precabantur et ibi per suum wadium coram omnibus praestitit illis ad utendum et excolendum, dum viverent, et post obitum eorum ad praedictam domum dei revertatur. Qui e contrario praedicti homines coram omnibus qui in eodem mallo aderant per suum wadium Ellannodo Attonis misso propter praefatum beneficium tradiderunt duos mansos sicut supra memoravimus in praedicto loco, id est Azzilinga, Steinkyricha et omnem tertiam partem agriculture suae sicut iam diximus et censum sicut memoravimus in omnibus annis spoponderunt se reddituros et post obitum eorum uterque ad domum dei praedictam revertantur et quod dederunt et quod acceperunt et si inde aliquid neglexerint, id est de censo unde iam diximus, secundum legem reddent. Et isti sunt testes qui subterfirmaverunt Sm. Signum Starcholfi et filii sui Hiltolfi qui tradiderunt et spoponderunt.