Starcholf und sein Sohn Hiltolf schenken ihren Besitz zu Holzhausen.
Datierung: 804 02 13
Ausstellungsort: Steinkirchen
Ego in dei nomine Starcholfus et filius meus Hiltolfus cogitantes de dei misericordia et futuri iudicii poenas timentes, ut nobis deus a criminibus nostris mundaret tradidimus ad ecclesiam sanctae dei genetricis Mariae quae est constructa in loco Frigisinga quicquic visi fuerimus possidere in loco nuncupato Holzhusir ubi sita est Remegii basilica, id est domus mancipia aedificia terras silvas prata pascua aquas aquarumque decursos vel quiquid ibidem visi fuimus habere totum et ad integrum rem inquisitam tam mobilem quam inmobilem post decessum nostrum, ut sit firmum ad praedictum domum dei et stabile et quicquid exinde facere voluerit supradicta domus dei liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem Si quis vero quod nec fieri credo si ego ipse aut post meum decessum ullus de heredibus meis contra hanc traditionem conatus fuerit venire, iram dei incurrat et insuper ad fiscum coactus tres untias auri exsolvat et quod repetit evindicare non valeat stipulatione subnixa Actum in loco qui vocatur Steinchiricha in id. febr. anno XXXVI. regnante Karolo gloriosissimo rege Francorum et imperii eius anno IIII. His videntibus et subterfirmantibus quorum haec sunt nomina Signum Sm. Starcholfi et filii eius Hiltolf qui hanc traditionem facere rogaverunt. Sm. Cundharti comitis. Sm. Signum Uuolfperhti iudicis. Sm. Signum Ekinolf. Sm. Signum Liutpato. Sm. Signum Hrodheri. Sm. Signum Uuilliperhti. Sm. Signum Kaganhart. Sm. Signum Heripald. Sm. Signum Cundachar. Sm. Signum Richolt. Sm. Signum Regino. Sm. Signum Hroadhoh. Ego Heimo notarius scripsi