Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 193

Bischof Atto und Abt Liutfrid von Chiemsee vergleichen sich vor dem kaiserlichen Gericht über strittige Kirchen.
Datierung: 804 01 13
Ausstellungsort: Aibling

DE WILLINGEN, MŎTRICHINGEN.

Anno IIII. imperii domni Karoli augusti et regni eius in Francia XXXVI. indictione XII. die idus ian. residente Arnone archiepiscopo et Attone episcopo una cum Erchanbaldo comite, Otperto et Alprico iudicibus in mallo publico per iussionem domni Karuli augustissimi imperatoris ad Eibilingas fisco publico ad advenientium causas cum iusticia derimendas, quesivit ibi coram omnibus Atto episcopus et advocatus eius nomine Wolfpreht ad Liutfridum abbatem de monasterio quod vocatur Auua infra loco Chiemingen sito et advocatum eius Rûdinum istas ecclesias que ita nominantur ad Willingen, ad Můtrichingen, ad Hegelingen et ad Perge dicendo, quod per iustam legem ad episcopium Frigisingas ad domum sancte Marie per anteriorem vestituram pertinere deberent et quod Tassilo dux atque Liutpirga uxor eius non solum istas ecclesias, sed et multas alias de eodem episcopatu iniuste abstulerunt propter invidiam quam habebant super Arbonem episcopum dicentes eum fideliorem esse domino Karolo regi et Francis quam illis. Tunc quoque archiepiscopus Arno et Erchanpalt comes secundum mandatum domni Karoli imperatoris invenerunt ibi senes et veraces homines qui hanc causam bene noverant et iusserunt eos ibi in sacris iurare reliquiis, ut post sacramentum condicerent hanc causam sicut illi rectissime scirent quorum nomina sunt: Meginhart, Meginrat, Sigipreht, Willihelm, Isanpreht, Liudolf, Egilolf, Folchrat, Kotescalch, Růtmunt, Snelhart, Herpreht. Qui omnes firmiter et unanimiter condixerunt ipsas supradictas ecclesias per anteriorem vestituram per maiorem iusticiam ad Frisingensem sedem pertinere debere quam ad Auua monasterium et ita iudicaverunt omnes qui in eodem placito fuerunt iustum esse, ut redderentur Attoni episcopo et advocate eius et crediderunt sibi Liutfrid abba et advocatus eius et reddiderunt istas tres, ad Willingen et ad Hegelingen et ad Perge. Ad Můtrichingen vero reddere noluerunt rogantes sibi inde spacium dare usque ad maiorem examinationem. Et isti presentes erant: Arn episcopus. Ellanot archipresbiter et alii quorum nomina in libro traditionum habentur.