Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 179

Ortuni schenkt seinen väterlichen Besitz zu Gräfelfing dem Kloster Schlehdorf.
Datierung: 799-802 11 26

TRADITIO ORTUNI AD GREFOLUINGA.

Notitia de traditione quam fecit Ortuni filius Irphingi in villa quae dicitur Grefoluinga. Omnia quicquid ibidem habui de propria paterne hereditatis parte excepto VI iugeres quos trado in altarem ad Grefoluingun, deinde quicquid de territorio pater meus mihi dimisit omnia in omnibus firmiter trado et transfundo ad altarem sancti Petri et ad sancti Dionisii et ad corpus sancti Tertulini martyris Christi pro remedium patris mei et pro memet ipsum et quamdiu advixero annis singulis censum tribuam duos denarios memoriam habendi quod firmiter tradidi, ut post obitum meum ad supradicto loco firmiter permaneat ad cenobio nominato Slechdorf multis temporibus in perpetuum Facta est autem haec cartula ad monasterio Slechdorf in VI. kal. decemb Haec sunt testes Reginhart comes. Lantfrid. Alprih. Irminheri. Adalperht. Reginolt presbiter.