Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 178

Der Priester Eti schenkt zwei Mansen.
Datierung: 799-802 02 17

TRADITIO ETI PRESBITERI.

Notum est cunctis fidelibus quod Eti presbiter propriam hereditatem suam tradidit ad domum sanctae Mariae in manus Attoni episcopi, hoc sunt duos mansos vestitos cum omnibus utensiliis quorum servorum nomina Hiltifrid et alius Uulfilo cum uxoribus et infantibus suis cum omnibus quae habent………. cum terris pratis pascui silvis sine ulla contradictione firmiter tradidit ad supradicto domo in loco Frigisinga sub die consule quod erat XIII. kal. martias Et haec nomina testium qui per aures tracti sunt Inprimis Job comis. Uuallod. Peradeo. Adalger. Rihpald. Herirach.