Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 180

Deotilo schenkt Wald zu Haunwang.
Datierung: 799-802 06 23

TRADITIO DEOTILONIS DE HUNESUUANC.

De traditione quam fecit Deotilo in loco qui dicitur Hunesuuanc. Tradidit ad domum sanctae Mariae semper virginis in loco Frigisingas partem propriae silve quae iacet ad supradicto Hunesuuanc pro se ipso et patre suo et statuit, ut sit firma donatio usque in perpetuum Hoc autem factum est in vigilia sancti Johannis baptiste in praesentia domni Attoni episcopi atque coram multis ibidem congregatis. Haec autem sunt testes Inprimis Rupo diaconus. Anno clericus. Oato laicus.