Papo schenkt Besitz an die Kirchen zu Grüntegernbach und Kirchötting.
Datierung: 792-808 08 01
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Ego Papo de hereditate mea et filiorum meorum Friduberti presbiteri et Tutonis qui nunc migravit tradidi ad Tegarinuuac partem hereditatis nostrae ad ecclesiam sancti Michahelis colonias duas, tertia pars quod me contingit agris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquis piscatoriis et illud quod dicitur Oatinga quarta pars substantiae hereditatis meae ad ecclesiam sancti Martini pro remedium anime meae Si quis hanc cartulam corrumpi voluerit, inprimis iram dei incurrat et conponat sicut lex est Hoc factum est in kal. aug Et haec sunt testes Heimilo presbiter. Uuillaram presbiter. Ato. Engilperht.