Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 162

Der Priester Friduperht schenkt Besitz nebst Bethaus und Kirche zu Kirchötting und Grüntegernbach.
Datierung: 792-808 08 01
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO FRIDUPERHTI PRESBITERI DE LOCO OTINGAS.

Traditio quam fecit Friduperht presbiter in loco nuncupate Otinga, duas mansas vestitas et duas colonias absas et oratorium et domum et omnia quiquid ibidem habere videtur. Et in alio loco simili traditione firmavit quod nominatur Tegarinuuac unam mansam vestitam et aliam absam et ecclesiam et quicquid in illis duabus locis de propria hereditate habere videbatur in territoriis seu aedificiis in pratis et in mancipiis seu in aquis vel in silvis cultis et incultis totum et integrum firmiter tradidit domui sanctae Mariae in locum publicum quod dicitur ad Frigisingun seu ad sepulchrum sancti Corbiniani confessoris Christi. Hoc autem publico factum est coram multis et cum testibus confirmatum