Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 160

Der Priester Friduperht, Engilperht, Papo und Ato schenken teils weltlichen, tiels geistlichen Besitz zu Kichötting und Grüntegernbach.
Datierung: 792-808 08 01
Ausstellungsort: Freising

FRIDUPERHT, ENGILPERHT, PAPO, ATÔ TRADIDERUNT

Dum et omnibus non habetur incognitum, sed in episcopio sanctae Mariae multis est notum, qualiter Friduperht presbiter, Ato et Engilperht tradiderunt propriam hereditatem illorum in duobus locis, hoc est ad Otingun et ad Tegarinuuac Isti vero iam dicti Ato et Friduperht cunctam possessionem illorum tam ecclesiasticam quam etiam secularem rem totum ex integro tradiderunt domui sanctae Mariae semper virginis ad Frigisingas eo modo, ut post obitum illorum nullus contradicere valeat cum omni integritate domui sanctae Mariae deservire Engilperht autem tantummodo rem ecclesiasticam tradidit non aliam hereditatem suam Papo enim et Fridubert tradiderunt unam coloniam ad altare sancti Michahelis ibidem ad Tegarinuuac et tertiam territorii partem quam Papo ibi habuit, in omnibus quidem tertiam partem ad iam dictum altarem tradiderunt pro se ipsos et pro Tutum filium Paponi hoc est territorium cum silva prata cum pascuis aquarumque decursum ita enim, ut post obitum matris illorum cui nomen Uualtila firmiter et stabiliter ad ipsum altarem sine ulla contradictione in perpetuum perstitisset Haec autem sunt testes Heimilo presbiter et monachus qui hanc cartulam scribsit Uuillihram presbiter. Friduperht presbiter. Ato laicus. Engilperht laicus. Actum est haec in kal. aug