Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 153

Helmuni schenkt seinen Besitz zu Grün(?)tegernbach:
Datierung: 792

TRADITIO HELMUNINI DE TEGARINUUAC.

Dum in dei nomine cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco ego Helmuni propriam hereditatem meam dono atque transfundo ab hodierno die, ut post obitum meum et filii mei Annoni in loco nuncupante Tegarin­uuac ad ecclesiam beatae dei genetricis Mariae infra oppido Frigisingas locum publicum cum omnia sibi pertinentia et utensilia, id est terra culta et inculta mobilia et inmobilia cum campis pratis pascuis silvis aquarumque decursibus cum man­cipiis et aedificiis totum ex integro ad possidendum ad praedictum locum tradidi atque confirmavi pro remedium animae meae et quicquid nostris ditionibus ibidem esse videtur sub die consule quod est anno XXIIII. regnante domno atque famosissimo rege Karolo. Haec autem omnia loci huius utensilia plenissima devotione ad praedictum locum fieri in perpetuo confirmavi, nullo prohibente Haec autem sunt testes per aures tracti Adalo. Cundhart. Iusip. Ermperht. Engilhart. Toto. Snelmôt. Irminhart. Uualdperht. Hunperht. Eleof. Engilperht. Si quis vero quod fieri non credo ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quis opposita persona qui contra hanc traditionem venire temptaverit, cum deo iudice omnium et agmina sanctorum excommunicatus appareat Scripsi autem ego Uuilliperht indignus diaconus iussus a supradicto antestite Post obitum vero supradicti Helmunini proximus eius Cundhart tulit karissimum filium eius Annonem et cum omnibus rebus eius commendavit illum in manus supradicti venerabilis atque piissimi Attonis episcopi ad docendum et nutriendum.