Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 154

Der Priester Regino übergibt Besitz nebst Basilika zu Oberaudorf.
Datierung: 792

REGINO PRESBITER.

In dei nomine Ego itaque Regino presbiter cogitans pro remedium anime meae atque parentum meorum seu pro vita futura, ut aliquam portionem veniae apud pio domino merear trado atque transfundo propriam hereditatem meam in loco qui dicitur Uurdorf ad sanctam Mariam genetricem dei et ad sanctum Corbinianum confessorem Christi in loco Frigisinga, id est basilica una cum territoriis aedificiis mancipiis pratis pascuis ruris silvis cultis et incultis aquarumque decursibus et cum omnibus quae ad ipsum supradictum locum pertinent, id est mobilium et inmobilium post obitum meum et quamdiu vixero et illud possideo ut aliquid de illo ad tributum darem ad praedictum locum Haec autem sunt testes Droant testis comes. Drudmunt. Ellannod presbiter Sigo. Cotedeo. Eto. Kaganhart. Scripsi autem ego Uuilliperht indignus diaconus