Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 152

Der Priester Arperht übergibt seinen Besitz nebst Kirche zu Frauenvils.
Datierung: 792 02 07
Ausstellungsort: Frauenvils

TRADITIO ARPERHTI.

In dei nomine Ego itaque Arperht presbiter tradidi propriam hereditatem meam in loco qui dicitur Filusa, hoc est ecclesiam cum domo seu omnia utensilia ad ea pertinentia mobilia seu inmobilia ad eundem iam dictum locum pertinentia tam in mancipiis quam etiam aliis necessariis causis totum ex integro tradidi ad domum sanctae Mariae semper virginis ad locum Frigisingas ea ratione, ut post obitum meum ad iam dictum domum sanctae Mariae firmiter et sine ulla contradictione permaneat Haec autem sunt testes per aures tracti Imnprimis Suuidhart. Cundhart. Helmuni. Adalkart. Patucho. Adalunc. Ermperht. Teuit. Deganheri. Alius Teuit. Uuolfhroch. Liut. Adalhoh. Crimuni. Actum est in loco eodem ut supradiximus regnante domno gloriosissimo Karolo rege anno XXIIII. indictione XV. sub die quod fecit VII. id. febr Ego quidem Heilrih indignus diaconus hanc cartulam scripsi iussione Attonis episcopi